Liber Ecclesiasticus*

Caput 2: Versus 4

Patientiam habe.Quasi:In patientia vestra possidebitis animas vestrasLuc. 21., quia scilicet radix et custos omnium virtutum patientia est. Sciendum autem est, quod patientia tribus modis exercetur. A Deo enim flagellamur, sed cavendum est ne murmuremus; a proximo persecutiones, et damna, et contumelias sustinemus, et cavendum est ne mala pro malis retribuamus; ab adversario tentamur, sed prospiciendum est ne ad delectationem peccati vel consensum flectamur, vel pro his praesentia quaeramus, sed futura exspectemus.
(* Traductions européennes)